dudum eos relinquit vita, quoque minus sit causae, cur in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta senes videtis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis eos describam verbis, ῥυπῶντας, κυφοὺς, ἀθλίους, ῥυσοὺς, μαδῶντας, νωδοὺς καὶ ψωλούς[1], tamen usque adeo vita delectari, adeoque νεανίζειν, ut alius tingat canos, alius apposititia coma calvitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemvis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuvenculam ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum et laudi detur. Sed multo etiam suavius, si quis animadvertat anus, longo iam senio mortuas, adeoque cadaverosas, ut ab inferis redisse videri possint, tamen illud semper in ore habere: φὠς ἀγαθόν,[2] adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent, καπροῦν, et magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vuItum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis silvam vellere, vietas ac putres ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem, potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tamquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et in summis interim versantur delitiis, totasque sese melle perungunt, meo videlicet beneficio felices. Porro quibus haec deridicula videntur, illud secum expendant velim, utrum satius ducant huiusmodi
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/752
Appearance