Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/751

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

spiciat, ita ut Iovem[1] poetae facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera quam sordida nativitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta iuventus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala; quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae, proditio, convicia, lites, fraudes. Sed ego iam plane τὴν ἄμμον ἀναμετρεῖν aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum[2] virginum probabit exemplum, etiamsi miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere? Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron[3] ille, quum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit. Videtis opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnunquam per oblivionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus adspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, quum exacto Parcarum stamine, ipsa iam-

  1. Al. edd. ut Iov. interdum p.
  2. Milesias virgines furor quidam incesserat, suspendio se necandi. A quo deterritae sunt decreto, ut nudae cum fune efferrerntur. V. Gellius XV, 10
  3. De Chirone cf. Lucian. in νεκρικοίς.