tendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum[1] audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea,[2] vixque nudi emerserint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes iam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, iamque ad Furias, non ad me pertinere.
Ceterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum[3] certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit,