Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/765

E Wikisource
Haec pagina emendata est

brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suavissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius vitae voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser.[1] Et haec tam stulta, ut

  1. Minatus enim Bernardus, se integrum psalmorum librum quotidie lecturum, nisi indicaret, ut iudicaret compulit.