turam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?
Iam vero video naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene civitatibus communem quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione[1] sibi placent.
Ac ne singula persequar, videtis, opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant cum adulatione fidem male co-
- ↑ Sane illis temporibus multi huic studio inter nostrates erant dediti.