haerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius,[1] gravisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum.
Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas, varietasque, ut nihil dilucide sciri possit; (quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus,) aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur.
- ↑ in epist. ad Lollium , I, 18, 6.