varet? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu[1] illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum egressus, veras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico[2] dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.
Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inveniatur? quamquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si vel semisapientem inveniet, imo si vel trientem viri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, (nam simulatque villum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae): quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe divite manet.[3] Paucis conti-