git formae gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule.[1] Imperium non cuivis concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam servat. Ut interim Veioves istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem.[2] Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector.
Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis invitatis Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem di-