rorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus? Rursum quam pauci qui eamdem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus, longeque Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis Minerva, in Olympo[1] Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.
Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito
- ↑ Eo, qui in Elide provincia, ubi Pisa et Olympia urbes.