Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis invisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim πέντε κατάραις, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma Graecum,[1] verum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in φροντιστηρίοις vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam, minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii
- ↑ Epigramma illud Palladae, qund iocatur Grammaticis esse
πέντε γένη, πέντε πτώσεις καὶ πέντε κατάρας (ex Il. lib. I. v 1—5 , qui versus primum cuique discendi sunt,) ita habet:
Ἀρχὴ γραμματικῆς πεντάστιχός ἐστι κατάρα·
πρῶτος "μῆνιν" ἔχει, δεύτερος "οὐλομένην",
καὶ μετὰ δ' "οὐλομένην" Δαναῶν πάλιν "ἄλγεα" πολλά·
ὁ τρίτατος "ψυχὰς εἰς Ἀίδην" κατάγει·
τοῦ δὲ τεταρταίου τὰ "ἑλώρια" καὶ "κύνες" ἀργοί,
πέμπτου δ' "οἰωνοὶ" καὶ "χόλος" ἐστὶ "Διός".
πῶς οὖν γραμματικὸς δύναται μετὰ πέντε κατάρας
καὶ πέντε πτώσεις μὴ μέγα πένθος ἔχειν;