Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/778

E Wikisource
Haec pagina emendata est

imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem quum [plerique] mera deliramenta pueris inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam,[1] bovinatorem aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas ceperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse credunt. At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, Ἡράκλεις, quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Novi quemdam πολυτεχνότατον, Graecum, Latinum, mathematicum, philosophum, medicum, καὶ ταῦτα βασιλικόν, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde quasi res

  1. Bubsequam bubulcum vocat Apuleius Met. l. VIII. Bovinator i. e. q. tergiversator, ut meminit Gellius; manticulator, qui clanculum suffuratur, ut habet Festus.