Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM PROFANUM. 71

scommata, facetias, lepores, ridicula omnia tecum adducito.

Aug. Ita fiet. Exporrigemus frontem. Bellos homunculos agemus. Ridebimus affatim. Curabimus cutem. Indulgebimus genio. Genialiter coenabimus. Epicureos agemus. Bonum vultum faciemus, et erimus boni socii; inelegantium elegantiae sunt, qui suam habent linguam sibi peculiarem.
Ch. Quo nunc properas?
Aug. Ad generum meum.
Ch. Quid illuc? quid eo? quid illo?
Aug. Audio, nescio quid turbae inter eos natum, ut redigam eos in gratiam, ut reducam in concordiam, ut pacem inter eos componam.
Ch. Benigne facis, quamquam nihil te opus esse arbitror. Nam ipsi inter se melius hoc bellum composuerint.
Aug. Fortassis et induciae iam indictae sunt; noctu de pacis legibus agetur. Sed numquid me aliud vis?
Ch. Vocabo te per puerum meum.
Aug. Ubi voles, domi ero. Bene vale.
Ch. Bene sit tibi. Fac hic ad quintam horam adsis. Heus Petre, accerse ad coenam Augustinum, qui mihi hodie, ut scis, coenam condixit.
Pe. Eo. Salve, poeta. Coena iamdudum parata est; te herus exspectat domi; ubi voles accedas.
Aug. Venio. Salve, mi Christiane.
Ch. Benefactum, quod venisti. Gaudeo te advenisse. Gratulor mihi, quod venisti. Nondum quinta sonuit, credo.
Pe. Imo iamdudum praeterita est. Haud longe sexta abest. Instat hora sexta. Mox sextam audies.
Aug. Parvi refert, an post quintam venerim, nec ne, modo ne post coenam. Nam post festum venire, miserum est. At quorsum tantus apparatus? Quorsum tot epulae? Num me lupum existimas? Num tibi lupus videor? Num me vulturem putas?
Ch. Non vulturem, sed tamen nec cicadam, ut rore vivas. Nihil est luxus. Mundities mihi semper placuit, sordes detestor. Nec Apitius mihi placet, nec Diogenes. Praestat aliquid superesse, quam deesse. Si praeter cicer nihil apponeretur, et fuligo forte il-