Haec pagina emendata et bis lecta est
72 CONVIVIUM PROFANUM.
lapsa in ollam, condiret legumen, quid tum ederetur? Nec omnia sapiunt omnibus. Itaque mihi placet moderata varietas.
- aug. Non tu metuis leges sumtuarias?
- ch. Imo peccavi frequenter in diversum. Nihil nobis opus lege Fannia.[1] Satis nos docet frugalitatem ipsa tenuitas.
- aug. Haud ita convenerat. Longe aliter pollicitus es.
- ch. Age, inepte, nec ipse conventa servas. Convenerat enim, ne quid praeter nugas inferres. Quin haec missa faciamus. Lavemus ac discumbamus. Heus tu, puer, cape guttum ac patinam, linteum ex humero suspende, ministra aquam; quid cessas? Lava, Augustine.
- aug. Lava tu prior.
- ch. Bona verba: hoc anno perpetuo illotus coenare mallem.
- aug. Ridiculum: non honoratiori, sed turpiori ante alios lavandum est: lava igitur, ut immundior.
- ch. Tu es urbanus plus satis. Es urbanior, quam sat sit, quam par est. Quorsum attinet ista urbanitas? Huiusmodi ceremonias ineptas mulierculis relinquamus, quae nunc et ab aulicis fastidiuntur, unde tamen olim profectae sunt. Lavetis terni aut quaterni simul. Ne teramus tempus huiusmodi moris. Ego nulli designabo locum; sumat sibi quisque, quem volet. Qui delectatur igni, hic commodius accumbet. Qui offenditur luce, deligat hunc angulum. Quem delectat prospectus, hic sedeat. Agite; satis morarum. Accumbite. Ego domi sum; vel stans coenabo, si lubeat, vel obambulans. Cessatis? At interim coena corrumpitur.
- aug. Vivamus nunc, curemusque cuticulam. Simus nunc Epicurei. Nihil nobis cum fronte Stoica. Valeant curae. Absit omnis livor, exulet obtrectatio. Sit mens laeta, frons hilaris, sermo lepidus.
- ch. Quinam sunt isti Stoici atque Epicurei, Augustine?
- aug. Stoici phi-