Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/781

E Wikisource
Haec pagina emendata est

verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, οὗτός ἐστιν ὁ δεινὸς ὲκεῖνος quum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem! quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata. Quid? quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae, sive quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior. Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hinc

Scinditur incertum studia in contraria vulgus,[1]

donec uterque dux re bene gesta victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari. Quanquam docti quoque interim dum haec magna cum animi voluptate rident, et aliena fruuntur insa-

  1. Versus est ex Virgilio, Aen. II, 93.