nia, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi.
Inter eruditos iurisconsulti sibi vel primum vindicant locum, neque quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt, ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quidquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum tribus instructi syllogismis incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere. Ceterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas.
Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum consilio nobis advenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omni-