Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/783

E Wikisource
Haec pagina emendata est

360 EKASMI ROTER.

no sciant, tamen omnia se scire profitentur: quum que se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates, [formalitates, instantia][1] videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium vero praecipue profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque credant.[2]

Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, καὶ ταύτην Καμαρίναν μὴ κινεῖν,[3] nec hanc anagyrim tangere,[4] utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua Philautia perin-

  1. Hae duae voces non leguntur in Frohenii cxemplo.
  2. Al. l. et inveniuntur homines fortunati, quibus haec quoque credant.
  3. Camarina, palus erat pestilens prope urbem eiusdem nominis, quam vetuerat Apollo siccari. Quod quum tamen fecissent incolae, hostes ab ea parte irruperunt. Cf. Servius.
  4. Anagyris herba est, quae contrectata, pessime olet, ut scribit Dioscorides libro III. Cf. Aristoph. Lysistr. v. 63.