pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris, partim antiquitati, partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne verbum quidem umquam audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos Occanistas, et invictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu, mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco dicere. Nec
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/787
Appearance