mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui velut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam Ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici subscripserunt, plus quam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronvmus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas Ἀριστοτελικώτατος, Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, et matula putet, item 'ollae fervere', et ol-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/788
Appearance