Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/789

E Wikisource
Haec pagina emendata est

lam fervere,[1] pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis[2] isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae commode vel spatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in publicis disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi videntur Theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non adsequatur. Negant enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos τετραγράμματον.[3] Itaque nefas aiunt esse Magister

  1. Oxoniensium haec respiciunt tum tcmporis baccalaureorum rixas.
  2. i. e. sigillis Universitatis applicatis.
  3. i. e. nomen Ichovae.