Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/796

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, ὦ φίλη Ἀφροδίτη! quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane ὄνον πρὸς τὴν λύραν esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius adulantur, quam cum maxime παῤῥησιάζεσθαι videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant.[1]

Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim exi-

  1. Al. l. qui quum cer. e. n. d. e. t. q. i. m. exerceant, Paulos. a. A. s. credunt.