Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/797

E Wikisource
Haec pagina emendata est

stimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum quirerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quamplurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam capiti imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogi-