Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM PROFANUM. 73

losophorum quoddam genus est triste, severum, ieiunum, qui hominis summum bonum honesto nescio quo metiuntur. Epicurei, his longe diversi, felicitatem hominis voluptate terminant.

ch. Tu igitur cuius es tandem? Stoicus, an Epicureus?
aug. Zenonem laudo, at Epicurum vivo.
ch. Quod tu ioco dicis, Augustine, id serio factitant hodie non pauci, pallio tantum et barba philosophi.
aug. Imo isti vel asotos superant luxu.
ch. Heus, Dromo, ades huc. Tuo munere fungere; consecra coenam.
aug. Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, felix ac sacrum esse iubeat, qui sua benignitate pascit universa. Amen.
ch. Appone epulas. Quid cunctamur capum hunc discerpere? quid trepidamus hunc gallum lacerare?
aug. Ego Herculem praestabo, ac belluam hanc conficiam. Utrum mavis de ala, an de poplitibus?
ch. Utrum vis; nihil mea refert.
aug. In hoc genere alis primae partes tribuuntur; in caeteris poplites lautiores putat vulgus.
ch. Tu multum laboris mea causa capis. Tu permultum laborem mea causa sumis. Tu omnibus ministras; ipse nihil edis. Ego tibi hanc alam ministrabo; at ea lege, ut dimidium mihi restituas.
aug. Itane agitur? At istud est tibi ministrare, non mihi. Tibi serva: ego enim sum impudentior, quam cui ministrari quicquam debeat.
ch. Probe facis.
aug. Eho, tu lupo cibum ministras? Vulturem invitas?
ch. At ieiunas, non coenas.
aug. Imo me uno nihil edacius.
ch. Imo mendacius nihil. Proinde agito, ac si domi sis tuae.
aug. Istud iam plane mihi persuasi. Istud iam in animum induxi. Sic stat sententia. Consilium est, istud facere.
ch. Quid tibi hoc vinum placet? Quid hoc villi delectat?
aug. Mihi quidem perplacet. Me certe vehementer iuvat. Me satis delectat. Me non mediocriter iuvat.
ch. Utrum mavis? rubrum, an candidum?