Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/805

E Wikisource
Haec pagina emendata est

malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.

Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum,[1] cui hinc etiam cognomen, et proverbium ἡ εὕδοντος κύρτος αἱρεῖ.[2] Rursum aliud γλαῦξ ἵπταται. Contra in sapientes quadrant illa, ἐν τετράδι γεννηθέντες,[3] et equum habet Seianum,[4] et aurum Tolosanum.[5] Sed desino παροιμιάζεσθαι, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet:πᾶς ἐῤῥίφθω κύβος.[6] At Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et inter meos[7] illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio of-

  1. sc. Atheniensem, cui depingebatur Fortuna dormienti oppida in rete cogere.
  2. i. e. dormientis rete capit. Sed κύρτος est masc.
  3. Quarta luna nati, i. e. aerumnosi, ut Hercules.
  4. Cf. A. Gellius. Proverbium est de admodum infelicibus.
  5. Quum Caepio Consul Tolosam diripuisset, quicunque attigerant aurum ex eo oppido, perierunt misere.
  6. i. e. omnis iacta sit alea.
  7. Pro meos edd. aureos habent; illud Froben.