fendetur, si in mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, οὐδὲν πρὸς ἔπος.[1]
Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est: Ubi res abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet,[2] tametsi brevem