Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/810

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite: Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Quid quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat. An non istud eximii cuiusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap. 30. Stultissimus sum virorum. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: Ut insipiens, inquit, dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere,[1] dum annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, ministri Christi sunt; et ego, seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, plus ego, sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offen-

  1. Cornicum oculos configere dicitur, qui novo quopiam invento efficit, ut priores nihil sapero videantur.