Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/809

E Wikisource
Haec pagina emendata est

rum Salomon cap. 15 Stultitia, inquit, gaudium stulto, videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap. 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam εἰσαγωγήν meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, τὴν ἐπὶ θύραις ὑδρίαν, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles[1] magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod

  1. in Rhetoricis. Sensus est: hydria, ut res vilis, ad ostium relinquitur.