hi quoque plane συκίνῃ θεολόγῳ[1] par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: Libenter, inquit, fertis insipientes, de sese loquens. Et rursum velut insipientem accipite me. Et: Non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Rursum alibi: Nos, inquit, stulti propter Christum. Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido salutarem. Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: Tu scis insipientiam meam? Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus σοφοὺς istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, cumque ait, Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum, quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat,
- ↑ Ficulnae theologae, i. e. ineptae.