clamans per os Prophetae: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.[1] Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis, est νηπίοις, quos opposuit σοφοῖς. Huc pertinet quod passim in Evangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, vae vobis, scribae et pharisaei, quam, vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, προβάτων ἦθος[2] quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne, ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/816
Appearance