Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM PROFANUM.
agis;[1] Melissa tibi opus est.
- aug. Quam hic mihi fabulam narras?
- ch. Chrysippus adeo fertur intentus fuisse suis argutiis logicis, ut ad mensam etiam fame periturus fuerit, nisi ancilla Melissa cibum in os ingessisset.
- aug. Ille vero indignus erat, qui servaretur. Sed si te offendit taciturnitas, placetque convivium vocalius, est, quo id efficias.
- ch. Memini. Recte admones: liberalius bibendum: largius, copiosius, meracius oportet bibere.
Rem attigisti.
- aug. Rem acu tetigisti. Recte iudicas. Scopum attigisti. Nam, foecundi calices quem non fecere disertum?[2]
- ch. Perdocte tu quidem, Augustine, ut omnia; sed quoniam in sermonem vinarium, quando in mentionem incidimus vinorum, libet interrogare, quonam consilio veteres illi Bacchum, quem vini auctorem videri volebant, poetarum Deum dixerint. Quid enim illi temulento Deo cum poëtis, Musarum virginum cultoribus?
- aug. Quaestio, ita me Bacchus amet, poculis digna: verum quorsum tuae quaestiones spectent, satis intelligo.
- ch. Quorsum, amabo?
- aug. Astute de vino disputationem iniicis gallica techna, quam didicisse Parisiis te suspicor, nimirum quo minus interim absumatur vini. Abi, virum te iudico; non frustra in tanta schola versatus es.
- ch. Accipio tua dicta; referam paria scommata, ubi erit commodum. Sed ad rem.
- aug. Dissolvam, ubi bibero: si quidem absurdum fuerit, sicco palato de quaestione vinosa disputare. Praebibo tibi, Christiane. Propino tibi hunc scyphum dimidiatum.
- ch. Accipio abs te libenter. Sit saluti. Prosit.
- aug. Iam accingor, ut me missum facias. Ego meo more praepostere faciam. Quod Baccho pueritiae effigiem tri-