Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

76 CONVIVIUM PROFANUM

buerint, id habet mysterii, quod vinum potum curas et sollicitudines animis nostris eximit, hilaritatemque quandam inducit. Quare senibus quoque ipsis iuventam quandam reddere videtur, dum et hilariores facit et formosiores: id quod Horatius, quum multis in locis, tum praecipue his versibus aperte testatur:

Ad mare quum veni, generosum et lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae.

Nam quod huic poetas dicarunt Deo, id significatum voluisse suspicor, quod vinum et ingenium excitat, et facundiam ministrat, quae duo poetae sunt aptissima. Unde frigent carmina, quae scribuntur aquae potoribus. Est quidem igneus suapte natura Bacchus, sed adhibitis Nymphis redditur temperantior. Habes quod quaerebas?
ch. Nihil unquam audivi verisimilius dici ab homine poeta. Dignus es, qui bibas gemma.[1] Heus puer, tolle hanc patinam, atque appone cetera.
aug. Puerum habes admodum inurbanum.
ch. Est veterator nequissimus.
aug. Cur non instituis alio pacto?
ch. Diificile est canem vetulum loris assuescere. Difficillimum est veteratoris mutare mores. Vetulus canis non facile assuescit loro. Me quidem dignus est. Dignum patella operculum.
Si cognoscerem, quid te oblectet , tibi ministrarem.
Formula.
aug. Decerperem tibi quidpiam, si palatum tuum tenerem. Ministrarem tibi, si gula tua mihi satis cognita esset. Apponerem tibi, si, quid potissimum iuvaret, scirem. Si nossem ingenium palati tui,
  1. Id est, e gemma, seu poculo gemmis ornato; pars pro toto.