scunt, atque obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint.[1] Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris,[2] caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi,[3] tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur,
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/821
Appearance