Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/822

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ENCOMIUM MORIAE. 399

tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia[1] rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.

Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse scriberet.[2] Etenim qui vehementer amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est? Porro quo amor est

  1. Sic scripsit Erasmus, non spiritualia.
  2. In Phaedro.