Haec pagina emendata et bis lecta est
78 CONVIVIUM PROFANUM.
rem in primis praeclaram philosophiam puto, si parce adhibeatur. Nimium philosophari non laudo. Est enim res perquam ieiuna, sterilis, atque tristis. Ubi in calamitatem aut begritudinem incidi, tum demum ad philosophiam, tanquam ad medicam, confugio. Ubi convalui, rursum ilii vale renuncio.
- Aug. Tuam rationem probo. Belle philosopharis. Salve igitur, philosophe non e Stoa, sed e culina.
- ch. Quid tandem habes, Erasmi, quod parum sis hilaris? Quid sibi vult corrugata frons? quid silentium? An mihi succenses, quod te frugaliore coena acceperim?
- er. Imo tibi sum iratus, quod tantum impendii mea causa sit factum. Interminatus erat Augustinus, ne sua causa diem festum faceres: vis nos posthac redire nunquam. Nam talem coenam dare solent ii, qui unam duntaxat dare constituissent. Quos tandem convivas videris accepisse? Non amiculis, sed satrapis coenam parasse videris. An nos helluones esse credis? Hoc non est dare coenam, sed triduanam saturitatem.
- ch. Etiam tu pergis esse Demea? Cras, ut lubet, disputa: hodie Mitionem te praebeas, oro. De impendio cras sobrii disputabimus; nunc nil nisi meras nugas audire libet.
- aug. Christiane, utrum de bubulis an de ovillis carnibus mavis?
- ch. Bubulis quidem magis delector, at ovillas magis salutares arbitror. Ita ingenium est hominum, ut perniciosissima quaeque appetant vehementissime.
- aug. Galli suillas carnes mirum in modum amant. :ch. Galli amant, quae parvo constant.
- aug. Hac una in re Iudaeus sum: nam nihil aeque odi atque carnes suillas.
- ch. Nec iniuria; quid enim insalubrius? Ego in hoc non cum Gallis, sed cum Iudaeis sentio.
- er. At ego ovillas pariter amo, et suillas; sed diversa ratione. Nam ovillis, quod amem, libenter vescor: suillas prae amore non attingo, ne quid offendam.
- ch. Bellus homo es, Erasmi, ac festivus. Equidem