Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM PROFANUM. 79

mirari mecum soleo, unde tanta in palatis humanis diversitas. Nam, ut Horatiano carmine utar:

Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.[1]
er. Quamquam, ut ait Comicus, quot homines, tot sententiae, et suus cuique mos; tamen nemo me adduxerit, ut credam, plus ingeniis inesse varietatis, quam palatis. Ita vix duos reperias, quos eadem iuvent. Permultos vidi, qui butyri ac casei ne olfactum quidem ferrent. Sunt, quibus carnes nauseae sint: alius elixis, alius assis abstinet. Multi aquam vino praeferunt. Et, quod incredibile est, vidi hominem, qui nec pane, nec vino uteretur.
ch. Et quibus tandem miser ille victitabat? Quibus vescebatur?
er. Ceterorum nihil fastidiebat, non carnes, non pisces, non olera, non poma.
ch. Vis, ut istud tibi credam?
er. Si lubet.
ch. Credo, at ea lege, ut vicissim mihi mentienti fidem sis habiturus.
er. Age faciam: modo verecunde mentiaris.
ch. Quasi vero sit quicquam tuo commento impudentius.
er. Quid dicet frons tua, si hominem tibi commonstrem?
ch. Macilentum quempiam ac monogrammum[2] esse oportet.
er. Imo diceres athletam.
ch. Polyphemum potius.
er. Hoc tibi mirum videri demiror, quum multi sint, quibus pisces vento durati sint panis loco: nonnullis hoc praestent herbarum radices, quod nobis panis.
ch. Credo; sed perge mentiri.
er. Quendam in Italia, quum illic agerem, videre memini, qui nullo neque cibo, neque potu adiutus, somno saginabatur.
ch. Ut nihil pudet! Non possum illud Satyricum non dicere:
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.[3]
  1. Horatius lib. 2 epist. 2. v. 61 et 62.
  2. Monogrammi dicuntur homines praetenues ac pusilli, a picturis, in quibus unica linea notantur homunculi, velut procul apparentes.
  3. Verba sunt Iuvenalis in satyra 7.