Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM PROFANUM. 83
aegrotare, quam plus satis valere.
- aug. At mihi videtur minus oneris olim impositum Iudaeis. Equidem ab anguillis et porcis facile temperarim, modo liceat capis et perdicibus expleri.
- ch. In plerisque non res, sed animus nos discernit a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis. Nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis dicto sit audiens spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiae molestia castigamus.
- aug. Audio: sed eadem opera defendi posset circumcisio praeputii. Moderatur et illa coitus pruritum, et cruciatum adfert. Si omnes itidem abhorrerent a piscibus atque ego, vix a parricida tam atrox supplicium exigerem.
- ch. Quorundam palato gratior est piscium, quam carnium esus.
- aug. Congruunt igitur his, qui gulae serviunt, non valetudini.
- ch. Equidem audivi quondam apud Aesopos et Apitios praecipuum luxum in piscibus fuisse.
- aug. Qui conveniunt igitur deliciae cum supplicio?
- ch. Non omnibus sunt muraenae, aut scari, aut acipenseres.
- aug. Ergo tenues soli discruciantur, quibus satis male est, etiam quum vesci licet carnibus. Fit enim non raro, ut quum licet vesci per Ecclesiam, non liceat per crumenam.
- ch. Durum mehercle interdictum.
- aug. Quod si interdictus carnium esus divitibus vertitur in delicias; et, si pauperibus saepe non licet vesci carnibus, etiam quum licet, ac ne piscibus quidem, qui fere carius emuntur; cui igitur bono erit interdictum?
- ch. Omnibus: nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit vesci, aut cepe, porrumve arrodere. Mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis. Quod si quid divites deliciabuntur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent ecclesiae constitutionem.
- aug Pulchre dixti, sed interim a