Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

82 CONVIVIUM PROFANUM.

Romanum olim Capitolium defenderunt.

ch. Verisimile (ita me Deus amet) dicis: nam ex eo seculo relictum arbitror.
aug. Haec quoque gallina aut parcum saginatorem habuit, aut amavit, aut certe zelotypa vixit, quo quidem morbo hoc animantis genus maxime laborat. Hic capus longe melius pinguit. Vide, curae quid faciant. Quod si ex Theodorico nostro Gallo faceremus capum, multo citius pinguesceret.
ch. Non sum gallus.
aug. Fateor, non es Gallus Cybeles, neque gallus gallinaceus, at forte Gallus gallaceus.
ch. Quid hoc verbi est?
aug. Hoc aenigma tibi coniectandum relinquo: ego Sphingem praestiti, tu Oedipus esto.
ch. Dic mihi bonafide, Augustine; nulla tibi cum Gallis unquam fuit necessitudo? Nihilne affinitatis tibi cum Gallis contraxisti? Nullum fuit commercium?
aug. Nihil, nihil sane.
ch. Tanto es nequior.
aug. Sed cum Gallabus nonnihil.
ch. Libetne de iecore anserino? Quod apud veteres in deliciis cum primis habebatur.
aug. Non sum reiecturus, quoda tua manu venerit.
ch. Non est, quod exspectes Romanas delicias.
aug. Quas?
ch. Carduos, cochleas, testudines, colubros, fungos, boletos, tubera.
aug. Istis omnibus ego vel rapam praeferam. Liberalis es, benignus es, Christiane.
ch. Has perdices nemo attingit, ne columbos quidem. Cras est dies ieiunii ab Ecclesia indicti; adversus hanc esuriem munite vos. Onerate saburra navim adversus imminentem tempestatem. Bellum instat; instruite ventrem commeatu.
aug. Utinam isthuc verbi tacuisses, hilariores surrexissemus a coena. Miseros nos reddis ante tempus.
ch. Quid ita?
aug. Quia minus anguem odi, quam pisces.
ch. At non tu solus.
aug. Quis hoc taedii nobis invexit?
ch. Quis commoastravit aloën, absynthium et scammonium dare in remediis?
aug. Sed ista dantur aegrotis.
ch. Sic haec dantur, nimium reete valentibus. Aliquando praestat