Pagina:Foliot Canticum.pdf/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
14
C a p. 1.

raptus Apostolus,[1] cui credita sunt arcana cœli, & sancta illa silentii verba revelata, nunquid inter nos alta sapiens in cœlum sic posuit os suum, ut seipsum non mentiens, humana sua non sonsiderans, summæ divinitatis aspiraret ad osculum?[2] Ascendens quoque in montem Moyses, intra nubem latitans, ad tubæ sonitum contremiscens, nunquid hujus osculi se præsentat deliciis, qui carnalem tantum illam & cito abolendam legem, non jam cordibus hominum, sed lapideis tantum supplicat tabulis exarari? Cum, juxta Veritatem, Nemo inter natos mulierum Ioanne Baptista major sit;[3] & cum juxta eandem, Qui in regno cœlorum minor est, ipso longe sit major;[4] humanæ satis esse poterat animæ, angelus ipsam osculo si vel minimus excepisset. Hujus fortasse zelum, non ex ira vel malitia prodeuntem, virtus aliqua superna temperat, severe judicanti respondens, Non indignandum fore mortalibus, si laqueos optent mortis evadere, & libertatem gloriæ filiorum Dei, toto studeant conamine mentis apprehendere. Mortalium namque valde misera conditio est; in mundi medio constituti, infernum subtus, cœlum sursum contemplantur; & homini descendere non solum leve est, verum & non cadere difficillimum: ad hoc suo pondere caro prona est, tentationes urgent, maligni spiritus peccatorum funibus pertrahunt, saluti semper humanæ, sicut & nostræ jamdiu gloriæ, invidentes. Ut vero descensus facilis, sic est ascensus ad superna difficilis: in hos hominum vita est, in hoc pugna animarum, in hoc fervent studia sancte in mundo conversantium, ut peccatorum laqueos evadentes, in nostram se transferant libertatem, & se nobis vitæ puritate conforment, summæque divinitatis amore sonsocient. De lacu miseriæ, & de luto fæcis

  1. Cor. 1. 12.4.
  2. Exod. 19.
  3. Matth. 11.11
  4. Ibid.
egressæ,