Pagina:Foliot Canticum.pdf/302

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
295
C a p. II.

tum cœlestium. In foraminibus petræ columba sedens nidificat, cum in passione Dominica spem suæ salutis ponit Ecclesia, cum in sacrament mortis ejus, ab insidiis hostis antiqui, quasi a raptu accipitris, sese tutari confidit, & in eodem spiritualium filiorum, id est, virtutum sobolem creare satagit. Vnde Jeremias in persona Moab hæreticos ad unitatem invitans, ait Relinquite civitates, & habitate in petra, habitatores Moab; estote quasi columba nidificans in summor ore for aminis.[1] Maceria valet ad munitionem vineæ, & de lapidibus hic exponitur: unde Isaias, Vinea facta est Dilecto in cornu, in loco uberi, & maceria circun dedit:[2] quæ maceria custodiam significat, quia Dominus circundat Ecclesiam, ne immundorum spirituum incursu vastari possit.


Ostende mihi faciem tuam.

Qvæ in abdito secretæ quietis quasi columba delitescere cupis, precor in publicas actiones procede, & ex operibus ostende faciem tuam.


Sonet vox tua in auribus meis.

Vox, videlicet, laudis & prædicationis.


Vox enim tua dulcis, & facies tua decora.

Illius namque vox Domino dulcis est cui dulce est verba Domini proximis enunciare, vel ipsi Domino

  1. Jer. 48.28.
  2. Is. 5. 1, 2.
laudes
Pp 3