Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/309

E Wikisource
Haec pagina emendata est
300
C a p. III.

9 Ferculum fecit sibi Salomon rex de lignis Libani.

F erculum Salomonis, est sanctu Ecclesia quæ credentes ad æternæ beatitudinis epulas levat, quæ de fortibus animo, quasi lignis imputribilibus constructa est.


10 Columnas ejus fecti argenteas.

C olumna argentea sunt Doctores, eloquii, luce fulgntes.


Reclinatorium aureum.

R eclinatorium aureum est spes perpetuæ quietis fidelibus promissæ.


Ascensu purpureum.

A scensus purpureus quid aliud est, nisi martyrum sanguis, & passio Redemptoris nostri? quia non ascenditur ad epulas vitæ, nisi per mysterium passionis Christi.


Media charitate constravit propter filias Ierusalem.

O mnis enim qui charitatem habet Dei & proximi, ad hanc requiem, ad has epulas lætus perveniet. Hæc omnia ornamenta Ecclesiæ præstitit Christus, ob

nimiam.