Pagina:Foliot Canticum.pdf/32

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
23
C a p. 1.

Osculum, non inalia quidem, sed in ipsa solummodo Osculantis substantia est. Sic Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus, cum tres verissime sint Personæ, quarum nulla est altera, veritas ista Trinitatis, nihil adimit unitati, aut simplicitati substantiæ Dei; sicut nec ipsa simplicitas addit quicquam, vel minuit Personarum Trinitati. Quod vero non satis est in Deo divina credere, nisi & ipsius humilia verissime credantus, exquisitissimo verbo utitur, dicens, Osculum; per hoc & incarnandum Verbum, & quæ futura erat reconciliationis humanæ plenissime designans sacramentum. Quæ cum sic dicta sint, in tractatum sequentem, juvante Domino, & spiritum innovemus, & stylum.


Osculetur me osculo oris sui.

Attendimus non unumquempiam justum ab Adamo usquead Christum; sed omnes in orbe terrarum longe lateque, in quos se gratia Spiritus Sancti diffuderat, intellexisse, de semine Adam unum quandoq; nasciturum, qui de admisso unius pro omnibus satisfaceret, & in seipso triumphata morte, in omnibus membris suis ipsam quandoque destrueret, & regno tradito Patri, homines Angelis adæquaret. Hæc itaque fides, & in spiritu revelatio, Sanctorum inflammabat desideria, & in futura mentes secula protrabebat, ut & hujus vitæ moram longam reputarent, que tanta differebatur expectatio; brevemque quasi priusquam corporalibus hoc intuerentur oculis, finiendam. Hos igitur omnes, quos una regebat fides, & provocabat spes, totam scilicer, pie credentium

multitudinem,