Haec pagina emendata est
321
C a p. V.
- Plenæ hyacinthis.
Q væ ad spem nos cœlestium atque amorem excitant, quia hyacinthus aerei coloris gemma est.
- Venter ejus eburneus.
V enter ergo Dilecti fragilitatem humanitatis ejus designat, ebur decorem castitatis, Saphirus sublimitatem cœlestium virtutum.
- Distinctus saphiris.
Q via partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte; partim divina celsitudo moraculis, resurrectione, & ascensionis gloria intelligitur.
- 15 Crura illius columnæ marmoreæ.
C rurum vocabulo, itinera[1] incarnationis Christi insinuantur, quæ columnis marmoreis propter firmitatem & rectitudinem comparantur.
- Quæ fundatæ sunt super bases aureas
Q
via quicquid per eum, vel de eo gestam est; omnia divinæ prævisionis[2] consilio ante tempora secularia disposita sunt.
Species
T t