Pagina:Foliot Canticum.pdf/329

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
320
C a p. V.

donorum spiritualium abundantiam. Potest in rivulis veteris legis eruditio, & in fluentis plenißimis perfectio Evangelicæ doctrinæ designari, quia sancti prædicatores de thesauris suis proserunt vetera & nova.[1]


13 Genæ illius sicut areolæ aromatum

In genis Salvatoris nostri, ejus modesta pietas simul & severitas exprimitur: in areolis aromatum, virtutes & dulcedo & fama gloriæ ejus designantur.


Consitæ a pigmentariis: labia ejus lilia distillantia myrrham primam.

Prophetis & Apostolis; hi futuræ incarnationis ejus arcana, illi facta narrantes: labia illius, verba sunt doctrinæ ejus; Lilia, quia claritatem cœlestis regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum præsentium, ad hanc perveniendum esse prædicant.


14 Manus illius tornatiles aureæ.

Manus, id est, opera, quia quæ verbis docuit, factis implevit: Tornatiles, quia in se omnem regulam justitiæ tenent; ut dicitur, Oportet me omnem justitiam implere.[2] Sunt & manus aureæ, quia omnia quæ in homine gessit, divinitatis gloria perfecit.

  1. Matth. 13.52.
  2. Matth. 4.15.
Plenæ