Jump to content

Pagina:Foliot Canticum.pdf/339

E Wikisource
Haec pagina emendata est
330
C a p. VII.

Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

N vnc laudes, Ecclesiæ ab ibso Sponso proferuntur: & primo operum constantia & mortificatio voluptatum laudantur in ea, quam & filiam principis, id est, Christi, ob gratiam Baptismatis, & nobilitatem virtutum nominat.


Juncturæ feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt per manum artificis.

D vorum concordia populorum spirituali prole fœcundantium, in junctura feminum designatur; quæ sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata: in monilibus, bona opera exprimuntur.


2 Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis.

V mbilitus, id est, fragilitas infirmitatis nostræ contra fidem. Crater sit Tornatilis, cum conscientia mortalitatis atque infirmitatis nostræ admoniti, calicem verbi salutatis proximis prompta mente propinare satagimus.

Venter