Pagina:Foliot Canticum.pdf/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
C a p. I.

pater non erit, aut mater, nec alii omnino secundum carnem propinquitatis gradus esse poterunt. His omnibus felici jam commercio commutatis, ut horum loco quæ in carne habuimus, jam & secundum carnem patrem Deum habeamus; ut ipse nobis sufficiens voluptas sit, & omnia in omnibus. Nam si mentis oculum ad spiritualia deflectas, idem abundantius invenias. Hic enim auro delectatur homo, delecturat argento, & lapide pretioso, affectione pignorum, abundantia frugum & fructum, subjectione volucrum, jumentorum, & piscium, & quod sibi late patet & subjacet orbis terrarum: hæ magna voluptas est; sed imperfectis sensibus, & parum adhuc illuminatis. Fulgor auri perstringit oculum; sed nondum illuminatum. Homini glorificato si aurum porrigas, non ipsum afficis, aut delectas. Glorifactus oculus intuetur interius intuendo creaturam, ipsum qui creaturæ præest, conspicit & contemplatur. Intuenti mihi, corpus quod est foris opponitur, & quod est intus, absconditur: non hæc hominis glorificati visio est: ipsi, creatorem non abscondit cratura, sed aperit per corpus animam; in hac mentem, in mente memoriam, intellectum, & rationem, virtutes etiam omnes, quas intus mater gratia format, intuetur: nec tantum effectum operis conspicit, sed & manum illam mirabiliter formantem omnia, contuetur. Supernam illam sapientiam, mirabiliter in corporibus, longe in spiritibus mirabilius operantem aspicit; & cum miretur opus, longe plus miratur opificem, potenter omnia continente. Summum illum & superessentialem Spiritum insusum omni creaturæ, immensum miratur, & simplicem; quibusdam esse præstantem, non vitam; aliis vitam, sed insensibilem; aliis sensibilem, sed rationis expertem; aliis rationem, sed

admistione
F 2