Pagina:Foliot Canticum.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
C a p. I.

runt: sed in lege per Moysem data stabiles esse decernentes, hunc post signa, & virtutes, & miracula, per manus discipuli sui traditum, apud judicem innocentem accusare, sibique datum accipere, & omnia innocenter sustinentem cruci affigere voluerunt. Hanc vitam resignantes, dati sunt in sensum reprobum, & eam recipientes potestatem acceperunt, ut sint filii Dei; juxta quod in propheta dictum est, Vocabo non plebem meam, plebem meam, & non dilectam meam, dilectam; & non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in hoc loco, ubi dictum est eis, non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.[1] Hos vero dudum matris gratiæ filios, dum adhuc status ille maneret, dum in suspenso forent adhuc prophetiæ, cum nondum signa, nondum virtutes declaratæ; nunc vero nequaquam filios, sed hostes acerbissimos; & homicidas impuros se dicit impugnasse Sponsa hæ; ut capite confracto, confringerentur & membra; & Christo sublato, ut sperabant, de medio ejus ad purum Ecclesia tolleretur. Hoc in Actibus Apostolorum plane ostenditur; uboi Exurgens Princeps Sacerdotum, & omnes qui cum illo erant (quæ est haresis Saducæorum) repleti sunt zelo; & injecerunt manus in Apostolos, & posuerunt eos in custodia publica;[2] & his per Angelum potenter ereptis, cœcis postmodum denunciaverunt, ne omnino loquerentur in nomine Domini Iesu. Hi vero, divinæ gratiæ dudum filii, nunc ab offerente se gratia plene reprobi pugnam fecerunt adversum me. Sed novi populi fidem suscipientes, verbumque Dei, Deum verum, & hominem factum confitentes, huic se corde subdentes, me, quæ a primo Abel extiti, quæ cum Henoch Deum habere promerui, quæque omnes justos quibus hæc gratia revelata est, in me suscepi, me sibi custodem in vineis

  1. Ose 1.10. & Rom. 9.25, 26.
  2. Act. 5.17, 18.
posuerunt,