posuerunt, quas orbe toto longe lateque constituerunt. Hos nimirum vineas dicit Ecclesia sanctas, quas in suo sanguine, qui fidem Christi susceperant, plantaverunt, & in ejus gloriam consecraverunt. His præposita Sponsa hæc, dicit, se custodem, positam fuisse in vineis: quibus, etsi custodiam quantam potuerit adhibuerit, se eas tamen non custodiisse confitetur. Quod ad opinionem hominum dictum intelligimus: nam qui gladio consummati sunt, qui igne consumpti sunt, qui quæ potuit excogitare mundus, suppliciis absumpti sunt, quis hoc digne custoditos intelliget? Secundum opinionem hanc, dicit hæc Sponsa,
- Vineam meam non custodivi.
H oc est, a suscipiendis pro Christo tormentis, non prohibui: quos tamen in vitam æternam, ubi non sunt pericula, sed solum æterna gaudia, jam præmisi. Huic consequenter annexum est;
- 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
H Æc enim Sponsa Sponso suo confessa est, quod licet posita custos in vincis, eas vel eam propter unam fidei charitatisque dilectionem, non custodivit, id est, a fervore subeundæ passionis non compescuit; sed eas exhortando & animando, ad promissa sibi cœlorum gaudia certissima spe transmisit. Hinc quo