Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
del Galileo.

DE MOTU ÆQVABILI.

C Irca Motum æquabilem, seu uniformem unica opus habemus definitione, quam ejusmodi profero.

Definitio.

Æqualem, seu uniformem motum intelligo eum, cujus partes, quibuscunque temporibus æqualibus à mobili peracta, sunt inter se aquales.

Admonitio.

Visum est addere veteri definitioni (quæ fimpliciter appellat motum æquabilem dum temporibus æqualibus æqualia tranfiguntur spatia) particulam, quibuscunque, hoc est omnibus temporibus æqualibus: fieri enim potest, ut temporibus aliquibus æqualibus mobile pertranfeat spatia æqualia, dum tamen spatia transacta in partibus eorundem temporum minoribus, licet æqualibus, æqualia non fint. Ex allata Definitione quatuor pendent Axiomata: scilicet.

Axioma I.

Spatium transactum tempore longiori in eodem Motu aquabili majus esse spatio tranfacto tempore breviori.

Axioma II.

Tempus, quo majus spatium conficitur, in eodem motu aquabili longius est tempore, quo consicitur spatium minus.

Axioma III.

Spatium à majori velocitate consectum tempore eodem majus est spatio confecto à minori velocitate.

Axioma IV.

Velocitas , qua tempore eodem conficitur majus spatium, major est velocitate, qua conficitur spatium minus.

Theorema I. Propositio I.

Si Mobile aquabiliter latum, eademque cum velocitate duo pertranfeat spatia, tempora lationum erunt inter se ut spatia peracta.

Per-