Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina emendata est
152
Dialogo Terzo

Pertranseat enim Mobile æquabiliter latum eadem cum velocitate duo spatia ab, bc, & sit tempus motus per ab, de; tempus vero motus per bc esto ef. Dico, ut spatium ab ad spatium bc, ita esse tempus de ad tempus ef. Protrahantur utrinque spatia, & tempora versus gh & ik, & in ag fumantur quotcunque spatia ipsi ab æqualia, & totidem tempora in di tempori de similiter æqualia. Et rursus in ch sumantur secundum quamcunque multitudinem spatia ipsi cb æqualia, & totidem tempora in fk tempori ef æqualia. Erunt jam spatium bg & tempus ei, æque multiplicia spatii ba & temporis ed, juxta quamcunque multiplicationem accepta, & similiter spatium hb & tempus ke, spatii cb temporisque fe æque multiplicia in qualibet multiplicatione. Et quia de est tempus lationis per ab, erit totum ei tempus totius bg, cum motus ponatur æquabilis, fintque in ei tot tempora ipsi de æqualia , quot sunt in bg spatia æqualia ba, & similiter concludetur ke esse tempus lationis per hb.

Cum autem motus ponatur æquabilis, si spatium gb esset æquale ipsi bh, tempus quoque ie tempori ek foret æquale: & si gb majus sit quàm bh, etiam ie, quàm ek majus erit: & si minus, minus. Sunt itaque quatuor magnitudines: ab prima, bc secunda, de tertia, ef quarta, & primæ & tertiæ, nempe spatii ab & temporis de, sumpta sunt æque multiplicia juxta quamcunque multiplicationem, tempus ie & spatium gb, ac demonstratum est hæc vel una æquari, vel una deficere, vel una excedere tempus ek & spatium bh, æque multiplicia, scilicet secundæ & quartæ. Ergo prima ad secundam, nempe spatium ab ad spatium bc candem habet rationem quam tertia & quarta, nempe tempus de ad tempus ef. quod erat demonstrandum.

Theo-