ut tempus r ad tempus s, ita velocitas e ad aliam g; erit velocitas g illa, secundum quam mobile b conficit spatium t in tempore r. Habemus itaque velocitatem c, cum qua mobile a conficit spatium v in tempore s, & velocitatem g cum qua mobile b conficit spatium t in tempore r; & est ratio c ad g composita ex rationibus c ad e, & e ad g: ratio autem c ad e posita est eadem cum ratione spatii v ad spatium T: ratio vero e ad g, est eadem cum ratione r ad s. ergo patet propofitum.
DE MOTU NATURALITER
ACCELERATO.
Q
UÆ in motu æquabili contingunt accidentia, in præcedenti libro confiderata sunt: modo de motu accelerato pertractandum. Et primo definitionem ei, quo utitur natura, apprime congruentem investigare, atque explicare convenit. Quamvis enim aliquam lationis speciem ex arbitrio confingere, et consequentes ejus passiones contemplari non sit inconveniens, (ita enim, qui Helicas, aut Conchoïdes lineas ex motib9 quibusdam exortas, licet talibus non utatur