tem ipsius b ut v ad t, spatia autem peracta sint ut s ad r. Dico rationem temporis, quo motum est a, ad tempus quo motum est b, compositum esse ex ratione velocitatis t ad velocitatem v, & ex ratione spatii s ad spatium r. Sit ipsius motus a tempus c; & ut velocitas t ad velocitatem v ,ita sit tempus c ad tempus e.
Et cum c sit tempus in quo a cum velocitate v, conficit spatiú s, sitque ut velocitas mobilis b, ad velocitatem v, ita tempus c ad tempus e, erit tempus e illud, in quo mobile b conficeret idem spatium s. Fiat tertiò, ut spatíum s ad spatium r, ita tempus e ad tempus g, constat g esse tempus, quo b conficeret spatium r. Et quia ratio c ad g componitur ex rationibus c ad e, & e ad g; est autem ratio c ad e, eadem cum ratione velocitatum mobilium ab contrariè sumptarum, hoc est, cum ratione t ad v; ratio vero e ad g est eadem cum ratione spatiorum sr. ergo patet propositum.
Si duo Mobilia æquabili motu ferantur, ratio velocitatum ipsorum compofita erit ex ratione spatiorum peractorum, & ex ratione temporum contrariè sumptorum.
Sint duo Mobilia ab æquabili motu lata; sint autem spatia ab illis peracta in ratione v ad t, tempora vero sint ut s ad r. Dico velocitatem mobilis a ad velocitatem ipsius b habere rationem compositam ex ratione spatii v ad spatium t, & temporis r ad tempus s
Sit velocitas c ea cum qua mobile a conficit spatium v in tempore s, & quam rationem habet spatium v ad spatium t, hanc habeat velocitas c ad aliam e: erit e velocitas, cum qua
mobile b conficit spatium t in tempore eodem s. quod si fiat